Iter Latinum, Learn grammar with easy Latin. Baden-Baden, Caracalla-Thermen, Subtitles!
Salvēte! Ecce thermae Caracallae. Caracallae? Num Rōmae sum? Immō! Nōn sum Rōmae. Sum in Germāniā. Sum in oppidō quōdam, cuius nōmen est “Baden-Baden” germānicē; “Aquae Aurēliae” est nōmen Rōmānum. “Baden-Baden” significat “balneāre-balneāre”. Cūr balneāre? Quia sunt thermae. Caracalla enim imperātor thermās veterēs restituī iussit.
Hae thermae sunt thermae nostrae – thermae hodiernī temporis. Sed sunt etiam ruīnae veterum thermārum. Quid aliud dīcam vōbīs? Āh, hoc oppidum “Baden-Baden” est situm in merīdiōne Germāniae, prope līmen Francogalliae.
Et ecce dēscēnsus ad thermās. Nōn videntur thermae. Vidētur locus autoraedīs factus. Ad autoraedās sistendās. Sed nōn est! Sunt ruīnae. Sunt ruīnae thermārum antīquārum, id est: mūsēum.
6 views
15
7
4 months ago 02:48:06 1
Talking with songwriter, musician and producer Bob Daisley. 7/20/24
8 months ago 00:04:29 1
Vanilla Ice - Ice Ice Baby (2023 Remaster) [Remastered In 4K] (Official Music Video)